

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 19: Versus 5
Et arescet.Fieri solet, ut cum ira Dei captivitas venit, ut indignationem ejus pestilentia subsequatur, et contra peccatores elementa desaeviant. Veniente ergo captivitate per Chaldaeos vel Romanos, forsitan et Nilus, et fontes siccati sunt. Hyperbolicos quoque propter nimiam tribulationem flumina possunt dici defecisse, et fontes aruisse et rivuli.